

Canticum Canticorum*
Caput 3: Versus 11
Egredimini et videte,etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus praedicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiae, quae de Judaeorum primitiis instituta, praelatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus praedicata fuit, vicem mater reddat.In diademate.Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriae nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur.In diademate,id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judaea sua.Qui coronavit eum.Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliae mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Haec descriptio pro Ecclesiae multiplicitate extenditur.Desponsationis illius.Siilliusreferimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quae praecipua laetitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.